Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 60 -- Lac et opem paruisque implorat debita natis
Brachia, complexus, oscula nota petunt,
Incassumque iterant et nomen inane requirunt,
Heu matrem, uberibus cuius alenda fuit!
Ergo recrudescit mihi matris imagine uulnus
Et soboles curas duplicat orba meas.
Fertur abortiuo nec tam praestasse Lyaeo
Iuppiter extinctae fulmine matris opus,
Quam studio cogor matrem indulgere paterno
Incumbitque humeris sarcina bina meis.
Et licet hoc grauibus nondum disuadear annis,
Non temere huic alter substituetur amor:
Nam neque sacrilegae soboles credenda nouercae,
Nec sinit uxoris mutua parque fides.
Ast tibi coniugii retinacula nulla supersunt,
Nec delibati pignus amoris obest,
Altera quin possit uinclo meliore iugari,
Quae tibi desponsas possit obire uices.
Damna resarciri possunt tua, foenore multo
Excidit inducta coniuge sponsa prior.
Nam licet huic tenera prudentia uirgine maior,
Pectora uel sexu nobiliora suo,

|