Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cipiko, Alviz (1456-1504) [1482]: Panegyricus in senatum Venetiarum, versio electronica, 263 versus, verborum 2026, ed. Giuseppe Praga [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - epistula] [numerus verborum] [cipiko-a-paneg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 339 --


Mitte queri, non haec Venetus sine numine nostro
miles agit, nostris tam iusta in bella movetur 240
auspiciis, ipse et vires et tela ministro
siderea genti tantosque in proelia sumptus
sufficio. Non pro Veneto (sic venerit usus)
hoc iam triste manu fulmen torquere negabo
aeternosque armare deos et tota movere
agmina coelicolum. Quis enim hos aut legibus aequat
aut sancta pietate viros quis largius ornat
templa deum? quibus in terris Astraea moratur
gratius et totum regnat tranquilla per annum?
Huic et perpetuam populo mea fata iuventam
promittunt et regnum novis crescentia regnis
accessura canunt. Illi et Tagus impiger olim
serviet et fulvas volvet Pactolus harenas.
Tu quoque iam ripa Venetus laberis utraque,
Eridane, et placidus terno laetabere ponte.
sic ait, assensu superi plausuque sequuntur,
verba Iovis sumpto Lachesis notat omnia freno.

PRONOSTICON
Quod pereant Latii tot eodem tempore reges
orbaque sint ducibus Itala regna suis.
Non astris casuve obeunt certissima divum
fata volunt Veneto nomine cuncta regi.
Regnum armis quod Roma suis in iura pararat
publica res iterum publica possideat.


Vade retro

Vade porro


Cipiko, Alviz (1456-1504) [1482]: Panegyricus in senatum Venetiarum, versio electronica, 263 versus, verborum 2026, ed. Giuseppe Praga [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - epistula] [numerus verborum] [cipiko-a-paneg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.