Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cipiko, Alviz (1456-1504) [1482]: Panegyricus in senatum Venetiarum, versio electronica, 263 versus, verborum 2026, ed. Giuseppe Praga [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - epistula] [numerus verborum] [cipiko-a-paneg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 334 --


bella tibi. Quid enim vicinum crederet hostem,
aut latrias timuisset opes, quae sola furorem
barbaricum totiens et Turca represserat arma?
Haec tamen ipsa animos stimulis caecaque maligni
flammabant livoris acu. Mora nulla furori
praebetur. Latii coeunt in foedera reges;
omnibus hoc solum petitur caput. Una nefandi
Martis causa fuit: quod, fatis usa benignis,
pacem ageres felix, nullisque immota periclis
cervicem insereres coelo summumque teneres
imperii culmen. Latii spe credula falsa
corda fovent; nil tot iunctis obsistere regnis
posse putant; odium vires animosque ministrat;
desperant nihil et regni fiducia tollit
quemque sui. Furit in mediis lateque minaces
accendit Bellona faces et suscitat iras.
Ne tamen ipsorum non illaudabilis omni
parte foret rabies, et nulla labe careret,
accumulant sceleri scelus atque in crimina iungunt
maius adhuc crimen. Cunctis tanti esse tumultus
ductorem placet Alciden, et poscitur ultro
in Venetos qui quod regnet teneatque potenti
sceptra manu, atque ipsam ducat quod denique vitam
debet Venetis. O numquam magna deorum
supplicia ingratis hominum quaecumque parantur
ingeniis illis ut triplex Cerberus instet,
ut Titii subdantur aves, Ixionis orbes
ut currant, ut Sisypheis sudata ferantur
saxa humeris, poenasque omnes Cocytus acervet
non dabitur meritis par poena, et crimina vincent!
Quis furor, infelix, aut quae tibi tanta deorum
implicuit caecam rabies caligine mentem
infunditque animo tenebras ut dira moveres
in dominos vexilla tuos? et tristia dulci
arma togae lituosque choris saevumque furorem
praeferens cultae tot iam per saecla quieti?
Num vanum Alcide nomen priscique labores
bisseneque animos implebit adorea fame,
an socer innumeros qui prata per Apula bellis
pascit equos? Et tot iurati in foedera reges
tranquillum urgebant stimulis pacemque negabant.

Vade retro

Vade porro


Cipiko, Alviz (1456-1504) [1482]: Panegyricus in senatum Venetiarum, versio electronica, 263 versus, verborum 2026, ed. Giuseppe Praga [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - epistula] [numerus verborum] [cipiko-a-paneg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.