Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-289 --

rogatu Ęneam, eius et Priami filium, deum fecit, quem Indigetem nuncuparunt [ERROR: no reftable liber:]XIIII. Iuno, Iouis et soror et coniunx, Argum a Mercurio occisum uertit in pauonem. Calistonem cum Arcade filio in ursam uersos inter sydera collocauit [ERROR: no reftable liber:]II. Semelen in anum uersa decepit ad necem ob pellicatum. Tyresiam pro Ioue contra se iudicantem luminibus orbauit. Echo nympham, quod se garrulitate sępe morata fuisset, ne Iouem in adulterio nympharum deprehenderet, a Narcyso contemni et in saxum uerti curauit [ERROR: no reftable liber:] III . In Athamantem et Inoem, eius coniugem, euocatis Eumenidibus in furorem uertit eo quod numen suum contempserant. Athamas ergo Learcum filium pro fera occidit, Ino cum Melicerta filio in mare se pręcipitauit. Comites quoque Inoos uertit in saxa [ERROR: no reftable liber:]IIII. Bello Gygantum Typhonem timens uersa est in uaccam [ERROR: no reftable liber:]V. Pygmeam conuertit in gruem, Antigonam in ciconiam, quod cum Ioue coisset. Cynarę et regis Assyriorum filias ob earum insolentiam in gradus templi sui lapideos mutauit. Latonam in partu Dianę et Apollinis grauiter laborare et per diuersas regiones errare fecit [ERROR: no reftable liber:]V. Iasonem iuuit cum Minerua in raptu pellis aureę [ERROR: no reftable liber:]VII. Alcumenam ob adulterium difficili partu damnauit [ERROR: no reftable liber:]IX. Alcyonę, Ceicis coniugi, exorata Morpheum, Somni filium, misit, qui ei mariti naufragium in quiete repręsentauit [ERROR: no reftable liber:]XI. Hersiliam, Romuli coniugem, deam fecit, quam Horam Quirini nuncuparunt [ERROR: no reftable liber:]XIIII. Neptunnus, Iouis frater, Cornici, Coronei filię, uim intulisset, nisi prius a Pallade ob uirginitatem tenaciter custoditam in auem sui nominis mutata cessisset. Inoem et Melicertam Veneris rogatu in Leucothoen et Palemonem, deos marinos, recepit. Cum Medusa in templo Mineruę concubuit [ERROR: no reftable liber:]IIII. Peliam ex Tyro nympha genuit. Chironem filium a Theseo ob latrocinia peremptum in scopulos Schironidas conuertit [ERROR: no reftable liber:]VII. Protheum ex Thetide genuit in formas uarias se mutantem. Mestram, cuius aliquando concubitu usus fuerat, cum uendita seruiret, in pis/catorem senem conuertens seruitute liberauit [ERROR: no reftable liber:]VIII. Laomedonti in construenda Ilio cum ms-92v

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.