Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-287 -- lugens, Eumelus filiam in uolucrem uersam
[ERROR: no reftable liber:]VII.
Sorores Meleagrum flentes in aues Meleagrides [ERROR: no reftable liber:]VIII.
Biblis lachrimę, quod fratris Cauni amoribus uti non poterat, in fontem Carię Biblim
uersę [ERROR: no reftable liber:]IX.
Ciparissus ceruam suam, quam habebat in deliciis, in siluis repertam sagitta confixit,
ut agnouit non siluestrem, sed suam esse, prę dolore defecit. Iacinti flos AI litteris
inscriptus dolorem attestantibus [ERROR: no reftable liber:]X.
Alcyone lugens Ceicis mariti mortem [ERROR: no reftable liber:]XI.
Hecuba, dum Polixenę filię uulnera secus ripam lauat, Polidori corpus a Polymestore
occisi in aquis natare uidit, ex dolore in rabiem uersa, dissimulato odio et colloquio cum
Polymestore impetrato nares eius dentibus apprehensas auulsit, dum Tracibus urgeretur, in
canem est uersa. Aurorę lachrimę Memnonem filium ab Achille interemptum flentis uersę sunt in
rorem matutinum. Memnonides aues ad eius tumulum quotannis dimicantes ei sanguine suo
parentant [ERROR: no reftable liber:]XIII.
Cannens uirum suum Picum lugens, iuxta Tyberim tabuit. Locus dictus Cannens. Hersilia
flens Romulum maritum a Iunone mutatur in deam Horam [ERROR: no reftable liber:]XIIII.
Ęgeria Numę mortem lugens in ualle Aricina uersa est in fontem sui nominis [ERROR: no reftable liber:]XV.
Degener.
Anigris fluuius aliquando potantibus iocundam aquam prębuit, deinde in amarissimam
conuersus est, quia Centauri ab Hercule uulnerati suum ibi cruorem abluerunt. Hyppanis,
Sicilię fluuius, ab initio dulcissimus, deinde marini liquoris [ERROR: no reftable liber:]XV.
Diabolus.
Phiton serpens ab Apolline interemptus [ERROR: no reftable liber:]I,
a Cadmo draco [ERROR: no reftable liber:]
III
,
a Iasone draco [ERROR: no reftable liber:]VII.
DEVS.
Iuppiter, Diespiter, ęther, Saturni ex Rhea uel Ope filius, patrem regno expulit.
Lycaonem, Archadię tyrannum ob sęuitiam conuertit in lupum et hominum genus diluuio deleuit.
Ionem, Inachi amnis filiam, stuprauit, in uaccam uertit et in pristinam figuram reuocatam
Isim deam fecit [ERROR: no reftable liber:]I. Phoetontem, ne orbem incenderet, fulmine a Solis
cursu deturbauit. In Dianę formam mutatus Calistonem, Lycaonis filiam, uitiauit. Esculapium
propter Hyppolitum uitę restitutum fulminauit. In taurum uersus Europam, Agenoris filiam,
tergo insidentem a Phenicię littore uexit
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|