Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-285 --


Degener. AD GALATAS: Sic stulti estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini III. PETRI II: Melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitię quam post agnitionem retrorsum conuerti ab eo quod illis 2/traditum est, sancto mandato. Contigit enim eis illud ueri prouerbii: Canis reuersus ad uomitum, et: Sus lota in uolutabro luti II. APOCALYPSIS: Et uidi stellam de cęlo cecidisse in terram IX.
Defensio. In prima mea defensione nemo mihi affuit etc. Dominus autem mihi astitit et confortauit me, ut per me prędicatio impleatur et audiant onmes gentes; et liberatus sum de ore leonis. Liberauit me Dominus ab omni opere malo, er saluum faciet in regnum suum cęleste: cui gloria in secula seculorum. Amen IIII.
Diabolus. APOCALYPSIS: Quattuor angeli stantes super quattuor angulos terrę, tenentes IIII uentos terrę, ne flarent etc., id est euangelia ne diuulgarent etc. VII. Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi etc. IX. Et uidi equos in uisione; et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas; et capita equorum erant tanquam capita leonum; et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur IX. Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus et Sathanas, qui seducit uniuersum orbem; et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt XII. Damnatio diaboli per aduentum Christi. Cum consummati fuerint mille anni, soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes etc. XX.

[ERROR: no reftable :]METHAMORPHOSES
Derisio. Stelles Cererem auide bibentem irrisit et ab ea aspersus in stellionem cessit [ERROR: no reftable liber:]V.
Deformis. Achelous fracto cornu [ERROR: no reftable liber:]IX. Mydas auribus asininis [ERROR: no reftable liber:]XI. Scylla usque ad ilia in canum formam uersa [ERROR: no reftable liber:]XIIII. Cippus cornibus in temporibus natis, cum uictor Romam redisset [ERROR: no reftable liber:]XV. ms-91r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.