Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Ego sum lux mundi. Solus non sum, sed ego et qui misit me, Pater. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Interrogant Iesum: Tu quis es? Dicit eis: Principium qui et loquor uobis. Qui me misit, uerax est, et ego quę audiui ab eo, hęc loquor in mundo. Et non cognouerunt, quia Patrem eius dicebat Deum. Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hoc loquor; et qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia quę placita sunt ei, facio semper. Ego quę uidi apud Patrem, loquor. Ego enim ex Deo processi et ueni; neque enim a me ipso ueni, sed ille me misit. Quis ex uobis arguet me de peccato? Honorifico Patrem meum. Est Pater meus, qui glorificat me. Ego noui eum et scio eum et sermonem eius seruo. Abraam, pater uester, exultauit, ut uideret diem meum; uidit, et gauisus est. Amen, amen dico uobis, antequam Abraam fieret, ego sum VIII. Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. A sęculo non est auditum, quia quis aperuit oculos cęci nati; nisi esset hic a Deo, non posset facere quicquam. Tu credis in Filium Dei? Respondit: Quis est, Domine, ut credam in eum etc. Qui loquitur tecum, ipse est. Ait: Credo, Domine, et procidens adorauit eum IX. Ego sum pastor bonus. Sicut nouit me Pater, et ego agnosco Patrem. Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est; et nemo potest rapere de manu patris mei. Ego et Pater unum sumus. Pater in me est, et ego in Patre. Multa bona opera ostendi uobis ex Patre meo. Vos dicitis: Quia blasfemas, quia dixi: Filius Dei sum X. Infirmitas hęc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Hic se et Deum et Dei Filium dicit XI.. Martha: Tu es Christus, Filius Dei uiui, qui in hunc mundum uenisti XI. Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo uox de cęlo dicens: Et clarificaui, et iterum clarificabo. Brachium Domini dicitur Christus, quia omnia per ipsum facta sunt. Ego lux in mundum ueni XII. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiuit, et ad Deum ms-89r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.