Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

super asinam et super pullum, filium asinę etc. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisti uinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Ex ipso angulus, id est faciens utraque unum [ERROR: no reftable page:]214. Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam; et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis, et angelus testamenti quem uos uultis. Ecce uenit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem aduentus eius, et quis stabit ad uidendum eum? [ERROR: no reftable page:]216.

MATTHEVS
DEVS. Christi diuinitas. Natum in Bethlem Magi adorant, aurum offerunt regi, thus Deo, myrrham homini. Angelus ad Ioseph: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum II. Ioannes: Qui autem post me uenturus est, fortior me est. Baptizato Iesu cęli aperti sunt, Spiritus Sanctus in specie columbę apparuit, uox Patris de cęlo audita est III. Demoniacos, lunaticos, paraliticos curauit IIII. Admirantur super doctrina eius. Erat docens sicut potestatem habens VII. Descendens de monte leprosum curauit, Capharnaum seruum centurionis paraliticum, socrum Petri domi febricitantem tactu manus sanauit. Demonia uerbo eiecit. Venti et mare obediunt ei. Demonia eum confitentur filium Dei, et se ab eo ante tempus torqueri clamant VIII. Paralitico sanato peccata dimittit. Vidit cogitationes eorum. Iairi filiam defunctam ms-87r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.