Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-270 --

Et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis, et nescierunt, quod curarem eos. In propheta eduxit Dominus Israel de Ęgypto et in propheta seruatus est. De morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne! Ipse inter fratres diuidet [ERROR: no reftable page:]203. Israel germinabit sicut lylium, et erumpet radix eius ut Lybani, id est Christus. Filię Syon exultate, et lętamini in Domino Deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitię etc. Dominus de Syon rugiet [ERROR: no reftable page:]204. De tempore Christi: In die illa suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit [ERROR: no reftable page:]206. Et erit in monte Syon saluatio, et erit sanctus. Ionas, ut cęteri euadant, sustinet se in mare mitti. Fuit in uentre ceti tribus diebus etc. [ERROR: no reftable page:]207. Congregatione congregabo Iacob. Ascendet enim pandens iter ante eos; diuidet, et transibit portam; et transibit rex eorum coram eis; et Dominus in capite eorum. De pace in natiuitate Christi: Et concidet gladios suos in uomeres etc. Et tu, Bethlem Ephrata etc. ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Et erit iste pax Assyriis, cum uenerit in terram nostram et quando calcauerit in domibus nostris [ERROR: no reftable page:]208. Dabis ueritatem Iacob, misericordiam Abraham, quę iurasti patribus nostris a diebus antiquis [ERROR: no reftable page:]209. Vincula tua dirumpam. Ecce super montes pedes euangelizantis et annunciantis pacem...Belial uniuersus interiit [ERROR: no reftable page:]209. Veniens ueniet, et non tardabit. Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan etc. Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo [ERROR: no reftable page:]210. Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, quia iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Attenuabit omnes deos terrę; et adorabunt eum uiri de loco suo [ERROR: no reftable page:]211. Veniet Desyderatus cunctis gentibus. In die illa assumam te, Zorobabel, serue meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Item de tempore Christi [ERROR: no reftable page:]212. Post gloriam misit me ad gentes, quę spoliauerunt uos. Ecce ego

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.