Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-268 --

sapientia, patientia, passio. Brachium meum sustinebunt [ERROR: no reftable page:]162. Parauit Dominus brachium sanctum suum etc. Ecce intelliget seruus meus, id est Christus, et exaltabitur [ERROR: no reftable page:]163. Ascendet sicut uirgultum, sicut radix. Erit Dominus nominatus in signum ęternum quod non auferetur [ERROR: no reftable page:]163. Iuxta est salus mea ut ueniat, et iustitia mea ut reueletur. Expectauimus lucem, et ecce tenebrę, quia propter peccata dilatus est aduentus Saluatoris [ERROR: no reftable page:]164. De aduentu Domini. Surge, illuminare Hierusalem, quia uenit lumen tuum etc. De spiritu Christi, de mandatis eius. Omes de Saba uenient, aurum et thus deferentes. Venit lumen tuum, ide st Christus. Spiritus Domini super me etc. de missine Christi ad annunciandum, medendum, indulgendum, absoluendum, consolandum, beatificandum. Propter Syon non tacebo, donec egrediatur ut splendor Iustus eius etc. Quis est qui uenit de Edom etc. de Christo ascendente. Tu enim pater noster, et Abraham nesciuit nos, et Israel ignorauit nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sęculo nomen tuum. Vtinam dirumperes cęlos, et descenderes etc. [ERROR: no reftable page:]166. De ęterna generatione Filii a Patre. Christus fons aquę uiuę [ERROR: no reftable page:]167. Ascendet leo de cubili suo [ERROR: no reftable page:]168. Expectatio Israel: Saluator noster in tempore tribulationis. Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi uiator declinans ad manendum? Quare futurus es uelut uir uagus, ut fortis qui non potest saluare? Tu autem in nobis es, Domine, etc. Dabo te populo huic in murum ęreum, fortem; et bellabunt aduersum te, et non pręualebunt, quia ego tecum sum. Ecce dies uenient, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Viuit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Ęgypti, sed: Viuit Dominus, qui eduxit Israel de terra aquilonis [ERROR: no reftable page:]171. Vena aquarum uiuentium Dominus [ERROR: no reftable page:]172. Ego congregabo reliquias gregis mei. Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum; et regnabit rex, et sapiens erit, et

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.