Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-217 --

Qui intemperantius hauserant aquam, intercluso spiritu extincti sunt. Indi maritimi piscibus sole duratis et maiorum quoque belluarum, quae fluctus eiicit, carne uescuntur [ERROR: no reftable page:]61.
Celeritas. Dromades camelli uelocitatis eximię [ERROR: no reftable page:]23. Philippus, Lysimachi frater, pedes per ducenta stadia uectum regem Alexandrum comitatus, lorica etiam indutus et arma gerens [ERROR: no reftable page:]40. In tumultu festinatio quoque tarda est [ERROR: no reftable page:]60.
Credulus Alexander Bagoę spadonis delationibus Orsinem, nobilissimum satrapem et de se bene meritum, inique supplicio affici iussit [ERROR: no reftable page:]62.
Curiositas. Inter Tygrim et Euphratem regio tam uberi et pingui solo, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat [ERROR: no reftable page:]20.
Clementia Alexandri erga captiuas [ERROR: no reftable page:]6. Alexander Darii uxorem mortuam fleuit [ERROR: no reftable page:]15. Neptem Ochi reueritus captiuam dimisit liberam, et reddi suas opes et uirum requiri, ut reperto coniugem redderent [ERROR: no reftable page:]28. Regum ducumque clementia etc. [ERROR: no reftable page:]49. Alexandri clementia in Forum regem captum [ERROR: no reftable page:]54.
Crudelitas. Alexandri legati a Tyriis occisi. [ERROR: no reftable page:]9. Ingenuus puer Saturno immolatur apud Tyrios [ERROR: no reftable page:]10. Betim per talos traiectis loris currui alligatum circa urbem traxere equi [ERROR: no reftable page:]12. Gręci a Persis uariis affecti suppliciis [ERROR: no reftable page:]23. Coniurati in Alexandrum saxis obruti [ERROR: no reftable page:]35.

POLIBIVS
Callidus. Hannibal dissimulato corporis habitu uitauit Gallorum insidias [ERROR: no reftable page:]54. Eiusdem astutia, qua ex angustiis Phalerni agri eduxit exercitum [ERROR: no reftable page:]57. Garsycris astutia militaris [ERROR: no reftable page:]92. Constantia Romanorum in seruando foedere Carthaginiensibus: noluerunt eorum urbes in deditionem accipere sponte se se offerentes [ERROR: no reftable page:]21.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.