Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-216 --

Simplicibus cibis consuescere salubre est, et impigrum hominem facit [ERROR: no reftable page:]109.
Consilium. Thales facillimum esse aliis moneri dixit [ERROR: no reftable page:]6. Consule non quę suauissima, sed quę sunt optima [ERROR: no reftable page:]8. Quodcunque agere instituis, cunctabundus ac deliberabundus arripe [ERROR: no reftable page:]12. Antequam domo exeas, quid acturus sis, cogita, reuersus, quid egeris 12. Consilium tripartitum: a pręterito, a futuro, a pręsenti [ERROR: no reftable page:]78. Solicite obserua inimicos: primi enim peccata nostra sentiunt [ERROR: no reftable page:]54.
Credulitas. Theophrastus citius credendum dicebat infreni equo quam uerbo incomposito [ERROR: no reftable page:]49. Non facile dexteram iniiciendam [ERROR: no reftable page:]82.
Curiositas. Thales in scrobem incidit, dum sydera speculatur 6.[ERROR: no reftable page:]16. Diogenes mathematicos carpebat, quod solem et lunam et sydera intuentes, quę ante pedes essent negocia, negligerent [ERROR: no reftable page:]56. Ad eum qui de cęlestibus disserebat: "Quando", inquit, "de celo/uenisti?" [ERROR: no reftable page:]57.
Concordia. Antisthenes fratrum, qui essent concordes, conuictum omni pariete dixit esse fortiorem [ERROR: no reftable page:]54. Contraria trifariam diuidit Plato: bona malis, mala malis, neutra malis [ERROR: no reftable page:]38. Naturę contrarię in animalibus: Demophon, pręfectus mensis Alexandri, ad umbram calefiebat, sole rigebat. Andron per loca Lybię absque potu iter agebat [ERROR: no reftable page:]98.
Contemplatio. Xenocrates sępe interdiu meditationi inseruiebat atque unam silentio distribuebat horam [ERROR: no reftable page:]39.
Corpus geometrię ratione constare dixit Plato [ERROR: no reftable page:]35. Corpus [ERROR: no reftable page:]48. Corpora alia concretiones, alia ex quibus concretiones fiunt [ERROR: no reftable page:]103.

[ERROR: no reftable :]QVINTVS CVRTIVS
Cibus quem occupati parant [ERROR: no reftable page:]1. Alexander, cum siti laboraret et duo cum utribus, quos ad suos liberos ferrent, ei occurrissent uasque impletum porrigerent: Nec solus, inquit, bibere sustineo nec tam exiguum diuidere omnibus possum [ERROR: no reftable page:]39. ms-69r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.