Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-206 --

contra bene affectus animus uirtute sua corpus, quoad fieri potest, optimum reddit [ERROR: no reftable page:]201. De membris et corpore 251.255.259.[ERROR: no reftable page:]260. Corpus tertio loco honorandum: primo Deus, secundo animus [ERROR: no reftable page:]285. Hoc ipsum sumus quod sumus, corpus uero tanquam imaginarium nos sequitur. Corpora mortuorum simulachra [ERROR: no reftable page:]322. Corpus natura sua nihil agit [ERROR: no reftable page:]338. Corpus ad quamlibet speciem indeterminatum est et suapte natura sine fine diuiduum, cuius materiam in infinitum fluxuram inquiunt, nisi forma sistat et uniat.Corporis proprium suscipere atque pati. Corpus qualitate inferius est, quia hęc mouet, illud mouetur. Corpus per qualitatem agit, per se tantum patitur. Corpus nihil natura sua facit [ERROR: no reftable page:]350. Qualitas ad materiam specie terminandam confert et est per se quodammodo indiuidua, sed per admixtionem corporis fit diuisibilis. Qualitas anima inferior est, quando quidem per essentiam operationemque mutatur. Qualitas per superiora habet ut moueat aliquid. Per se habet ut materię misceatur. Qualitas mouet aliud et mouetur ab alio [ERROR: no reftable page:]350. Corporis magnitudo neque prodest dotibus animi neque nocet [ERROR: no reftable page:]367. Nunquid humanum corpus ea est dignitate donatum, ut mentem perpetuam excipere hospitem mereatur [ERROR: no reftable page:]382. Complexio corporum [ERROR: no reftable page:]392. Corpus ex quattuor elementis. Quare corpus fragile [ERROR: no reftable page:]429.

DIONYSIVS HALICARNASSEVS
Callidus. Cacus per caudam auersas boues traxit, ne quęrentem Herculem uestigia ducerent ad latebram, ubi eas absconderat [ERROR: no reftable page:]13.
Crudelis. Sacrificium Saturno cęde humana [ERROR: no reftable page:]12. Tullia patris Seruii Tulli necem uiro suo Tarquinio suadet, supra cadauer interempti currum egit. Inde uicus impius dictus qui ante Cyprius [ERROR: no reftable page:]94. Tarquinius Superbus summa papauera decutiens significauit filio, ut pręcipuum quemque e Gabinis perderet. Sic Periandro, Corinthio tyranno, Trasibulus Milesius eminentes spicas recidens [ERROR: no reftable page:]99. Bruti in filios contra patriam coniurantes seueritas [ERROR: no reftable page:]110.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.