Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-196 --
nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est.
Si propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo
perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Non est enim regnum Dei esca et potus etc.
XIIII.
AD CORINTHIOS I: Esca autem nos non commendat Deo. Videte ne comedendo
immolata idolis offendiculum fiat infirmis. Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo
carnem in ęternum, ne fratrem meum scandalizem VIII.
AD CORINTHIOS II: Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad
manducendum pręstabit etc. IX. AD THIMOTEVM I: Omnis creatura Dei bona est, et nihil
reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum Dei et
orationem IIII.
Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomacum tuum et frequentes tuas
infirmitates V.
AD TITVM: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est
mundum, sed inquinatę sunt eorum et mens et conscientia I.
AD HEBREOS: Prophanus Esau, qui propter unam escam uendidit primogenita
sua etc. XII.
ACTVVM: Sumebant cibum cum exultatione, collaudantes Deum II.
APOCALYPSIS: Ego sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis XXI.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|