Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

irruiturus, innuit Ioanni, quis esset, de quo Dominus dicerret XIII. Petrus: Animam meam pro te ponam XIII. Si diligitis me, mandata mea seruate. Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non seruat XIIII. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos; manete in dilectione mea etc. XV. Caritas Marię Magdalenę quęrentis Iesum ad monumentum XX. Vt audiuit Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; alii autem discipuli nauigio uenerunt XXI.
Cibus et potus. Discipuli eius abierant in ciuitatem, ut cibos emerent. Ego cibum habeo manducare, quem uos nescitis. Nunquid aliquis attulit ei manducare? Considerandum quod cibos ab aliis oblatos Dominus solitus erat suscipere, ut deferentes meritum consequerentur, simu nos instruens non erubescere paupertatem. Proprium est doctorum alios habere procuratores ciborum, ut ipsi uerbi ministrationi tantummodo incumbant IIII. Panes tantum ordeaceos habuerunt apostoli, quando Dominus pascere uoluit turbam. Per hoc intelligimus, quali cibo contenti erant; quam autem modico, patet quia quinque habuerunt ipsi duodecim. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet VI. Siquis sitit, ueniat ad me et bibat etc. VII. Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem XXI.
Celeritas. Currebant duo simul, et ille alius discipulus pręcurrit citius Petro, et uenit primus ad monumentum; non tamen introiuit. Petrus autem sequens introiuit. Tunc et ille alius introiuit, uidit et credidit XX. ms-61r

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.