Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-190 --

accedunt ad monumentum. Et tu discussis uitiorum tenebris ad Domini corpus accedas, cum odore aromatum appropinquato ad monumentum, id est ad altare Dei cum suauitate uirtutum et orationum. In fractione panis cognouerunt Dominum quorum ante oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Igitur sacrum panem sumentibus illustrantur mentis oculi XXIIIII.
Confessio. Vt reuelentur ex multis cordibus cogitationes. ORIGENES: Cogitationes etiam malę in hominibus erant; quę propterea reuelatę sunt, ut occideret eas ille qui pro nobis mortuus est etc. Si enim reuelauerimus peccata nostra non solum Deo, sed his qui possunt mederi uulneribus nostris, delebuntur peccata nostra II. Pater, peccaui in cęlum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. Post hanc confessionem benigne suscipi meruit a patre XV. Decem leprosis iussit Iesus, ut ostenderent se sacerdotibus, et dum irent, mundati sunt XVII. Circumcisio in signum distinctionis, donec promissum Abrahę fuit impletum; tollitur signum et succedit baptismus I. Die octauo Dominus circumcisus. Circumcisio fuit signum futuri per Christum baptismi II.
Contemplatio. Contemplatiua uita exprimitur per Mariam, actiua per Martham X.

IOANNES
Caritas. Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba uitę ęternę habes VI. Siquis sitit, ueniat ad me, itemet bibat etc. VII. Dixit Thomas Didymus ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum eo. Maria autem, cum uenisset ubi erat Iesus,uidens eum cecidit ad pedes eius XI. Maria accepit libram unguenti nardi pistici preciosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis, et domuus impleta est ex odore unguenti. Appropinquante Iesu Hierusalem, procedunt obuiam clamantes: Osanna, benedictus qui uenit in

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.