Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-186 --

MARCVS
Caritas in Deum. Primum mandatum diligere Deum ex toto; secundum diligere proximum sicut se ipsum. Maius horum aliud mandatum non est. Maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis XII. Caritas Petri nolentis pati Dominum. Sed caritas hęc non sapiebat quę Dei sunt, sed quę sunt hominum VIII. Idem: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo. Idem zelans pro Domino amputat auriculam seruo sacerdotis XIIII.
Consortium. Binos mittit apostolos, quia, ut ait Ecclesiastes, melius est simul duos esse quam unum VI. Membra scandalizantia abscide. Nihil enim tam nociuum quam perniciosa societas IX.
Cibus, potus. Ieiunabunt cum auferetur ab eis sponsus II. Iesus cibum daturus turbę intuetur in cęlum, ut nos instruat a Deo petere escam et non a diabolo, sicuti qui alienis iniuste laboribus nutriuntur VI. Miseretur Dominus super turbam esurientem et pascit eam VII. Discipuli sequentes Dominum obliti sunt panem sumere, ut scias, quanta cura sit eis corporis qui seruiunt spiritui VIII. Grauiora tentamenta ieiuniis et orationibus superantur. Ieiunium et oratio non solum fit in abstinentia cibi et in uerbis. Ieiunio passiones corporis, oratione pestes sanandę sunt mentis IX. Gratias agunt antequam biberent; et postquam biberunt, dicunt hymnum, et exeunt cum Domino in montem Oliuarum XIIII.
Communio. Panis in carnem Domini et uinum mutatur in sanguinem non mutata specie panis nec uini propter sumentium infirmitatem. Sanguis et aqua de latere Christi, ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a penis. Sanguine nanque agni seruantur domus a percussione angeli, et aqua maris Rubri extinguntur inimici; quę sunt mysteria ecclesię Christi XIIII.
Conuersi. Demoniacus sanatus iam cupit esse cum Iesu. Mulier sanguine fluens V.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.