Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-179 --

Conuertentur sedentes in umbra eius. Conuertimini ad me, et scindite corda uestra, et non uestimenta [ERROR: no reftable page:]204. Iona merso in mari timuerunt uiri Dominum; hostias immolauerunt, et uouerunt uota [ERROR: no reftable page:]207. Erit mons domus Domini etc. et fluent ad eum populi [ERROR: no reftable page:]208. At tamen timebis me, suscipies disciplinam [ERROR: no reftable page:]211. Conuertimini ad me, et conuertar ad uos, dicit Dominus exercituum. Erunt prędę iis qui seruiebant sibi etc. [ERROR: no reftable page:]212. Et qui procul sunt, uenient et ędificabunt in templo Domini,. Ecce ego saluabo populum de terra orientis et de terra occasus solis. Et adducam eos, et habitabunt in medio Hierusalem. Veritatem tantum et pacem diligite, usquequo ueniant populi et habitent in ciuitatibus multis etc. [ERROR: no reftable page:]213. Conuertimini ad munitionem uincti spei. Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos; et muitiplicabo eos etc. [ERROR: no reftable page:]214. In omni terra partes duę dispergentur et deficient; et tertia pars relinquetur in ea. Duę partes sunt Iudei et gentiles, tertia uero Christiani etc. de conuersione omnium in fine; qui reliqui fuerint, conuertentur [ERROR: no reftable page:]215. Reuertimini ad me, et reuertar ad uos [ERROR: no reftable page:]216. Mittam uobis Heliam etc., et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte ueniam, et percutiam terram anathemate [ERROR: no reftable page:]217. Conuertimini, et uidebitis quid sit inter iustum et impium, inter seruientem Deo et non seruientem ei [ERROR: no reftable page:]216.
Custos. Vbi non est sepes, diripietur possessio, et ubi non est mulier, ingemiscit egens [ERROR: no reftable page:]148. Super mulierem nequam bonum est signum. Vbi manus multę sunt, claude; et quodcunque trades, numera et appende [ERROR: no reftable page:]150. Custodite animas uestras etc. [ERROR: no reftable page:]172. Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem 210.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.