Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-122 --

solum coram Deo, sed etiam coram hominibus VIII.

AD GALATAS:
Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax etc. V. Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes etc. VI.
AD EPHESIOS:
State ergo succincti lumbos uestros in ueritate, et induti loricam iustitię, et calciati pedes in pręparatione euangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei etc. VI.
AD PHILIPPENSES:
Non habens meam iustitiam quę ex lege est, sed eam quę ex fide est Christi Iesu etc. Que quidem retro sunt obliuiscens, ad ea uero quę sunt priora extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu etc. III. Cogitate bona IIII.
AD THESALONICENSES I:
Omnia autem probate, quod bonum est tenete V.
AD THIMOTEVM II:
Vasa aurea et argentea in honorem II.
AD HEBREOS:
Perfectorum autem est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali V. Iustus comparatur terrę irriguę germinanti herbam opportunam colono VI.
ACTVVM:
Paulus coram seniores Ecclesię qualiter inter eos uersatus sit, exponit XX.
IACOBI:
Omne bonum a Deo est I. Fructus autem iustitię in pace seminatur facientibus pacem III.
PETRI I:
Exhortatio ad sanctimoniam uitę in timore Dei et caritate I.
II:
Vos autem curam omnem subinferentes etc. ad opera spiritalia hortatur et subiungit: cui enim non pręsto sunt hęc, cęcus est etc. I.
IOANNIS I:
Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus adiuicem, et sanguis Iesu Christi, filii eius, emundat nos ab omni peccato I. Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est II. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo. Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum etc. III.
IOANNIS II:
Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non uidet Deum.
APOCALYPSIS:
Vestiti lino mundo et candido, id est induti Christum, et pręcincti circa pectora zonis aureis, id est reti

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.