Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-333 --

ms-433r Principes gentium dominantur eorum etc. Non ita inter uos. Sed qui uoluerit inter uos maior fieri, sit uester minister, et primus sit uester seruus. Sicut Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis XX. Dominus super asinam sedens. Sternunt uestimenta sub pedibus eius. Ex ore et lactentium perfecisti laudem. Pueri laudant, principes indignantur XXI. Nolite uocari rabbi: unus est magister uester. Qui autem se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliauerit, exaltabitur XXIII. Quam diu uni de his fratribus minimis fecistis, mihi fecistis XXV.

MARCVS
Vigilia. Videte, uigilate et orate. Nescitis, quando dominus domus ueniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate XIII. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem XIIII. Vestis. Pręcepit, ne induerentur duabus tunicis, sed calciati sandaliis. Mattheus uero dicit: Nec calciamenta in pedibus habebitis VI. Venia. Dimittite, siquid habetis aduersus aliquem ut et Pater uester qui in cęlis est dimittat uobis peccata uestra. Quod si uos non dimiseritis, nec Pater uester qui in cęlis est, dimittet uobis peccata uestra XI. Humilitas. Iesus post miraculum ad mare egreditur, et sequuntur turbę, quia fugientem sequitur gloria II. Ingressus domum neminem uolebat scire, et non potuit latere docens gloriam humanam declinare nec tum ab operibus piis cessare. Humilitas Channaneę. Sanato surdo et muto Iesus miraculum taceri iubet. Sed illi tanto magis [clamabant] prędicabant, quia humilitatem sequitur gloria VII. Siquis uult primus esse, erit omnium nouissimus et omnium minister. Et accipiens puerum, statuit in medio eorum etc. IX. Qui uoluerit fieri maior, erit uester minister. Et qui uoluerit primus esse, erit omnium seruus. Filius hominis non uenit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis X.
LVCAS
Vigilia. Pastores uigilias noctis custodiebant,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.