Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

et spolia distribuet XI. Si sciret paterfamilias, qua hora fur ueniret, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam XII. Quis rex iturus committere bellum aduersus alium regem, prius cogitat, si possit cum X milibus occurrere ei qui cum XX milibus uenit ad se. Alioquin etc. XIIII. Cęcus clamat inuocans Iesum; increpatur, ne clamet; ille tanto magis clamat uictaque tentatione inuenit gratiam et illuminatus sequitur Christum XVIII. Symon, ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum etc. Duo gladii, id est duo Testamenta. Satis sunt --- ut nihil desit ei qui se utriusque doctrina munierit. Non oportet nos ultro offerre tentationibus, sed cum inciderimus, libenter et constanter sustinere. Cum quotidie uobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me. Sed hęc est hora uestra et potestas tenebrarum XXII.

IOANNES
Timor. Nicodemus uenit ad Iesum nocte. Signat eos qui timore humano non audent palam confiteri quę sunt Iesu Christi III. Quis eius ms-422r aperuit oculos, nos nescimus. Hęc dixerunt parentes eius, qoniam timebant Iudeos IX. Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur XII. Sicut sunt duo timores, sic sunt duę seruitutes etc. XV. Tentatio. Cum homines uel demones nos per timorem nituntur mouere, audiamus Christum dicentem: Ego sum, nolite timere etc. VI. Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas etc. prius immisit in cor, deinde ipse introiuit. Non enim cum cogitasset scelus, sed cum facere decreuisset, capacem se fecit diaboli XIII. Ancillę et serui insultantes Petro signant demones qui nos tentant immittentes menti argumenta fidei contraria, ut negemus Christum XVIII.
PAVLVS AD PHILIPPENSES
Temperantia. Modestia uestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est IIII. Timor. AD PHILIPPENSES: Cum metu et tremore uestram salutem operamini II. PETRI II: Perfecta caritas foras mittit timorem, quonia m timor poenam habet IIII. APOCALYPSIS: Timidis pars erit in stagno ardenti etc. XXI. Tentatio. AD ROMANOS: Carnalis sum, uenumdatus sub peccato. Non enim quod uolo bonum hoc ago, sed quod odi malum illud facio etc. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati etc. Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius 1? Gratia Dei per Iesum Christum etc. VII. AD CORINTHIOS I: Tentatio uos non apprehendat nisi humana X. II: Et ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meę, angelus Sathanę, qui me collaphizet. Propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam uirtus in

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.