Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ms-401r dixero uobis XIIII. Cum autem uenerit Paraclytus, quem ego mittam uobis a Patre, Spiritum ueritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me etc. Paraclytus, id est consolator. Item missio Spiritus Sancti uel processus quomodo intelligitur, utrum et a Filio procedat. Quare non dicitur natus, sed procedens XV. Expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero, Paraclytus non ueniet ad uos. Si autem abiero, mittam eum ad uos. Et cum uenerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omn em ueritatem. Non enim loquetur a se metipso, sed quęcunque audiet, loquetur, et quę futura sunt, annunciabit uobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Omnia quęcunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi etc. XVI. Insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum etc. Ostendit, quod etiam ab ipso sicut a Patre procederet Spiritus Sanctus XX.
PAVLVS AD ROMANOS
Sapiens. Qui enim secundum carnem sunt, quę carnis sunt sapiunt; qui uero secundum spiritum, quę sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax etc. VIII. Non plus sapere quam oportet. Nolite esse prudentes apud uos metipsos XII. Volo uos sapientes esse in bono et simplices in malo XVI. AD CORINTHIOS I: Contra sapientes mundi I. Sapientiam autem loquimur inter perfectos non huius sęculi, sed Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum huius sęculi cognouit II. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.