Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Azarias et Ionan insultarunt prophetę contemnentes eius consilium, et suo usi perierunt [ERROR: no reftable page:]179. Abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est. Audiuimus superbiam Moab, superbus est ualde etc. Quonia m exultastis et magna loquimini dirripientes hereditatem meam, ecce ego uisitabo etc. Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus Deus exercituum, quia ueniet dies tuus, tempus uisitationis tuę etc. Ecce ego uisitabo super Babylonem et super habitatores eius, qui cor suum leuauerunt contra me [ERROR: no reftable page:]180. Constituit enim Deus humiliare omem montem excelsum et rupes perennes, et conualles implere in ęqualitatem terrę etc. [ERROR: no reftable page:]183. Prophetabis ad montes Israel. Inducam super uos gladium, disperdam excelsa uestra etc. [ERROR: no reftable page:]185. Ecce hęc fuit iniquitas Sodomę, sororis tuę, superbia etc. [ERROR: no reftable page:]187. Ego Dominus humiliaui lignum sublime, et exaltaui lignum humile [ERROR: no reftable page:]188. Vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum, et euulsa est ira etc. [ERROR: no reftable page:]188. Eo quod eleuatum est cor tuum et dixisti: Deus, ego sum. Iccirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium. Ecce ego ad te, pharao rex etc. qui dicis: Meus est fluuius, et ego feci me metipsum etc. Cui similis factus es in magnitudine tui? [ERROR: no reftable page:]190. Assyrii subiecti Babyloniis propter superbiam. Ob superbiam interfecti [ERROR: no reftable page:]191. Subuertentur montes et cadent sepes. Et omnis murus corruet in terram [ERROR: no reftable page:]193. Gradientes in superbia potens humiliare etc. [ERROR: no reftable page:]197. Nabuchodonosor depositus ob superbiam cum onagris habitat, donec cognouit quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum. Balthasar non humiliauit cor suum bibens in uasis sanctis. Idola laudans, Deum non glorificans eadem nocte interficitur [ERROR: no reftable page:]198. Eleuauerunt cor suum et obliti sunt mei. Et ego ero eis quasi leena [ERROR: no reftable page:]203. Ascendet foetor eius et ascendet putredo eius, quia superbe egit [ERROR: no reftable page:]204. Ve uobis ingredientes pompatice domum Israel. Ve qui dicitis: Nunquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis ms-396r cornua? Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram. Omnes uiri foederis illuserunt tibi, inualuerunt aduersum te uiri pacis tuę [ERROR: no reftable page:]206. Ionas eo quod ascenderat hedera protegens eum ab ęstu solis, elatus est et in crastinum uermis ascendit, et hedera aruit. Ipse cum ęstuaret sine umbraculo, petiit sibi mortem [ERROR: no reftable page:]207. Ve qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali. Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa [ERROR: no reftable page:]210. Hęc est ciuitas gloriosa habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius [ERROR: no reftable page:]211. Disperdam superbiam Philistinorum. Et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ęgypti recedet [ERROR: no reftable page:]214. Erunt omnes superbi et omne facientes impietatem stipula etc. [ERROR: no reftable page:]216. Nicanor irrisit sacerdotes, despexit holocausta etc. Iudas cum paucis contriuit exercitum eius. Nicanor primus cecedit [ERROR: no reftable page:]220. Nicanor minabatur se uenditurum XC Iudeos uno talento: a paucis superatus est. Superbia Antiochi propter quam punitus est grauissimo uiscerum dolore et periit [ERROR: no reftable page:]227. Secretum. Moyses noluit coram pharaone sacrificare sed secedens in solitudine tridui iter [ERROR: no reftable page:]10. Posuit uelamen super faciem et loquitur ad populum [ERROR: no reftable page:]14. Operuit nubes tabernaculum, et gloria Domini impleuit illud, nec poterat Moyses ingredi illud [ERROR: no reftable page:]15. Raab explorantes Iosue domi exceptos non prodidit, et saluata est [ERROR: no reftable page:]30. Sansonis enygmatis solutionem infida prodidit uxor, et a Philistinis cremata periit [ERROR: no reftable page:]38. Heliseus regi Israel indicabat insidias regis Syrię et eius sermones. Ioram mittit occidi Heliseum. Ille in spiritu cognouit et hostium circa se clausit [ERROR: no reftable page:]63. Thobias piscem exenterauit, id est de litterali sensu mysticum expressit. Piscis eum deuouare uoluit, quia littera occidit, sed exenteratus medicamentum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.