Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-189 --

ms-378v
Rex. Vide potentiam. PETRI I: Regem honorificate II.
Reus. AD CORINTHIOS I: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt VI. APOCALYPSIS: Quod damnati obliuiscantur scientię acquisitę. Et omnis artifex omnisque ars non inuenietur in te amplius XVIII. Sanctorum exultatio super damnatos XVIIII.
Ratio. IACOBI: Equus freno, navis gubernaculo, totum hominis corpus ratione circumferendum est III.
Resurrectio. AD ROMANOS: Quod si spiritus eius qui suscitauit Iesum a mortuis, habitat in nobis, uiuificabit et mortalia corpora uestra VIII. AD CORINTHIOS I: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omies uiuificabunttur. Primitię Christus, deinde hi qui sunt Christi, deinde finis. Nouissime autem inimica destruetur mors. Resurectionem probat exemplo seminum etc. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Mortui resurgent incorrupti XV. PETRI I: Et mortuis euangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum Deum in spiritu IIII. APOCALYPSIS: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima etc. Et dedit mare mortuos qui in eo erant. Et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum XX.

[ERROR: no reftable :]METHAMORPHOSES
Rex. Phetonte Solis currum regente uastari omnia coeperant incendio. Eo deiecto cessauit ignis, et equi liberati ad suam stationem reuersi [ERROR: no reftable liber:]II. Cyppus noluit urbem ingredi, cum cornua sibi in temporibus nata, si ingrederetur, regnaturum portenderent. Igitur extra urbem tantum illi agri datum est, quantum uno die iunctis bubus aratro circumagi posset. Maluit itaque, tametsi uictor triumphansque rediisset, priuatus uiure quam effici patrię tyrannus [ERROR: no reftable liber:]XV.
Resurrectio. Glaucus piscator, cum pisces captos in ripa exposuisset, tactu herbę cuiusdam recuperato spiritu prosiluerunt in pelagus [ERROR: no reftable liber:]XIII.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.