Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-187 --

ms-378r resurrectionem uitę; qui uero mala egerunt, in re rsurrectionem Iudicii V. Hęc est uoluntas eius qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, sed resuscitem illud in nouissino die etc. VI. Ego sum resurrectio et uita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet XI. Quia ego uiuo, et uos, uiuetis etc. XIIII. Iesus resurgens stat in littore, id est in maris extremo --- signat resurrectionem futram in fine mundi. Corpora iustorum nec sitient nec esurient etc. XXI.

PAVLVS AD ROMANOS
Religio. Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitę ambulemus. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam uiuemus cum illo. Exhibete membra uestra seruire iustitię in sanctificatione VI. Exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Et nolite conformari huic sęculo etc. XII. Induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis XIII. AD CORINTHIOS I: Dei agricultura estis, Dei ędificatio estis III. Qui adhęret Domino, unus spiritus est. Non estis uestri; empti enim estis precio magno. Glorificate et portate Deum in corpore uestro VI. Vos estis corpus Christi et membra de membro. Emulamini charismata meliora XII. II: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salui fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis uitę in uitam II. In omnibus nos exhibeamus sicut Dei ministros, in multa patienti a etc. in omnibus aduersis et item in uirtutibus spiritalibus et in prosperitate. Vos estis templum Dei uiui VI. In carne ambulantes non secundum carnem militamus. Nam arma militię nostrę non carnalia sunt, sed potentia Dei ad destructionem munitionum, consilia etc., id est aduersus diaboli et carnis tentationes X. AD COLOSSENSES: Igitur si consurrexistis cum Christo, quę sursum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.