Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- -- accipiet centies in tempore
hoc et in sęculo futuro uitam ęternam X. Qui in agro erit, non reuertaur tollere uestimentum
suum XIII. Adolescens relicta syndone nudus profugit ab eis. Et Ioseph relicto palio nudus de
manibns impudicę feminę auf'ugit. Qui uult effugere manus iniquorum, relinquens mente quę
mundi sunt, fugiat post Iesum XIIII.
Resurrectio.
Ioannem Baptistam resurrexisse credentes de Iesu, quia uirtutes operabantur in illo.
Plane fatentur maioris potentię futuros sanctos post resurrectionem VI. Cum a mortuis
resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in cęlis. Saducei negant
resurrectionem XII. Mulieribus ad monumentum apparuit angelus in ea ętatis forma qua
resurrecturi sumus. Quia ubi nasci morique nescitur, ibi ętas nec admittit detrimenta nec
indiget incrementis XVI.
Rex.
Discipuli in uia tractant de principatu tanquam de re labili et transitoria. Illi euntes
disputant de principatu, ille sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles
quiescunt IX.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|