Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-125 --

ms-355r impetu lapidibus obruerunt [ERROR: no reftable page:]91. Anaxarchus a Nicocreonte, Cypri tyranno, comprehensus et in saxum concauum coniectus, cum maleis cederetur: Tunde, tunde, inquit, Anaxarchi uasculum. Nam Anaxarcum nihil teris. Iubente illo pręcidi linguam, fama est pręcisam mordicus in eius faciem conspuisse [ERROR: no reftable page:]94. Pyrrho, cum se inuadentem canem repulisset, incusanti cuidam: Perdifficile, inquit, est hominem penitus exuere [ERROR: no reftable page:]95. Idem sectiones et cauteria sibi ulceris cuiusdam causa adhibita tam constanter tulisse, ut ora, ne contraxerit quidem [ERROR: no reftable page:]95. Praylus a Troade tam constanti animo fuit, ut pateretur se iniuste ueluti proditorem cruciari, ciues ne uerbo quidem supplici exorans [ERROR: no reftable page:]98. Sapiens et in tormentis felix [ERROR: no reftable page:]108.
Pauper. Socrates, cum eorum quę publice uenduntur multitudinem intueretur, secum ista uoluebat: Quam multis ipse non egeo. Argentum et purpuram et cętera id genus tragedis potius quam usui uitę necessaria dicebat. Eum diis maxime propinquum qui minimis egeat [ERROR: no reftable page:]18. Ęschines ad Socratem: Pauper sum, inquit, et aliud habeo nihil. Me ipsum autem tibi do. An uero, respondit, non animaduertis, quam mihi maxima tradis? [ERROR: no reftable page:]19. Cum disruptam pallii sui partem uertisset Antisthenes et spectandam omnibus dedisset: Aspicio, inquit, per scissuram pallii tuam uanitatem [ERROR: no reftable page:]19. Aiunt Eschini dixisse Socratem, cum premeretur inopia, ut a se ipso usuras exigeret, sibi subducendo cibaria [ERROR: no reftable page:]22. Paupertas Diogenis ab assentatione aliena contra Aristippum [ERROR: no reftable page:]22. Xenocrates missa sibi ab Alexandro pecuniarum copia minimum quid accepit, reliqua remisit. Ab Antipatro missam noluit accipere. Corona aurea donatus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.