Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-119 --

ms-353r Themistocles Andrum appulsus argentum petiturus: Duos, inquit, ad uos deos affero uim atque suasionem. At illi contra duos quoque apud se esse permagnos deos responderunt paupertatem et impossibilitatem, a quibus se prohiberi illi pecuniam dare [ERROR: no reftable page:]43. Aristides se magis inopia gloriari posse dixit quam Callias opibus [ERROR: no reftable page:]90. Manius Curius paruo agello contentus [ERROR: no reftable page:]91. Inter inuite et sponte pauperem [ERROR: no reftable page:]96. Paulus Emilius, uir triumphalis, diuitias contempsit [ERROR: no reftable page:]101. Tubero uir magnę autoritatis, sed tenui patrimonio, ita ut XVI uiri ex eius familia cum coniugibus et liberis unicas ędes habitarent, et eas quidem modicas humilesque [ERROR: no reftable page:]101. Lysandri, Lacedemonis regis, paupertas in morte patuit [ERROR: no reftable page:]121. Alexander philosophus inter Crassi familiares paupertatem coluit [ERROR: no reftable page:]19. Diogenes ab Alexandro interrogatus, siqua re egeret, a sole sibi, ut secederet, iussit [ERROR: no reftable page:]42. Phocion pauper aurum contempsit [ERROR: no reftable page:]61. Dona noluit accipere, et cum, ut accipiendo ea filio prospiceret, suaderent: Si bonus erit, inouit, satis illi erit agellus qui et mihi, sin malus, ne dona quidem ista, satis erunt [ERROR: no reftable page:]63.
Prodigus. Cato in eum qui maternum fundum ad mare uendiderat, se mirari dixit, quod ipse plus quam mare potuisset. Nam quem uix pontus alluebat, iste, inquit, agrum facile absorbuit [ERROR: no reftable page:]92. Demades diues et prodigus [ERROR: no reftable page:]63.
Partus. Mulieres, ut foecundę fierent, cultro Lupercis feriendę occurrebant [ERROR: no reftable page:]8. In secundo [ERROR: no reftable page:]57.
Poetę. Lysander Cherilum poetam a suo latere non dimisit, res suas gestas ab ipso describi uolens. Antilocho pro paucis uersibus pyleum impleuit argento. Antimachus et Niceratus certatim de illo carmina ediderunt, sed cum ille Nicerato coronam donasset, Antimachus suam poesim deleuit dolore percitus [ERROR: no reftable page:]119. Aristotelis et Theophrasti opera [ERROR: no reftable page:]125. Eumenes apud Alexandrum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.