Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-101 --

ms-347r pręcogitentur, leuiora erunt. Optimum est pati quod emendare non possis, et Deum, quo autore cuncta proueniunt, sine murmuratione comitari [ERROR: no reftable page:]53.
Paupertas [ERROR: no reftable page:]3. Socrates. Diogenes diuitias contempsit. Diogenes maior Alexandro, ut pote cui nec dare quicquam nec eripere potuit [ERROR: no reftable page:]36. Vnus est sapiens cui omnia sunt nec ex difficili tuenda [ERROR: no reftable page:]43. Socrates amicis audientibus: Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem [ERROR: no reftable page:]46. Fabricius paupertatis amator [ERROR: no reftable page:]58. Contemnite paupertatem, dolorem, fortunam [ERROR: no reftable page:]59. Demetrius Cynicus omnium pauperrimus, qui cum sibi interdixisset habere, interdixit et poscere [ERROR: no reftable page:]61. Id egit rerum natura, ut ad beneuiuendum non magno apparatu opus esset [ERROR: no reftable page:]86. Corporis exigua desideria sunt: frigus submouere uult, alimentis famem ac sitim extinguere. Quicquid extra concupiscitur, uitiis, non usibus laboratur [ERROR: no reftable page:]69. Dictator pauper Samnitum aurum contempsit. Cupiditati nihil est satis, naturę etiam satis est paruum. Paupertatem nemo grauem sentit, nisi qui putat [ERROR: no reftable page:]70. Vnum fuisse Homero seruum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac uirilis sapientia, satis constat. Pauper Agrippa, Attilius Regulus, Scipio [ERROR: no reftable page:]10. Paupertas eo minorum tormentorum, quo minorum damnorum est materia. Diogenes effecit, nequid sibi eripi posset [ERROR: no reftable page:]73. Domus sapientis angusta etc. [ERROR: no reftable page:]77. Bonorum crimen est officiosus miser [ERROR: no reftable page:]85. Scipionis filię ob paupertatem a senatu dotatę [ERROR: no reftable page:]92. Elius Tubero et Fabricius. Paupertatis ignotum bonum. Phocion, Aristides, Coruncanius [ERROR: no reftable page:]124. Pauper a diuite accusatur, defendit se [ERROR: no reftable page:]143. Non puto pauperem, cui, quantulumcunque superest, sat est. Laudat paupertatem

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.