Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-96 --

ms-345v uicerit etc. Vincenti dabo etc. Qui uicerit et custodierit usque in finem etc. III. Item III. Qui uicerit, possidebit hęc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius XXI.
Prouidentia. PETRI I: Quoniam ipsi cura est de uobis V.
Prędestinatio. Quos pręsciuit et prędestinauit, uocauit, iustificauit, magnificauit VIII. Non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei: Quia maior seruiet minori. Iacob dilexi, Esau odio habui. Miserebor, cui misertus sum. Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Cuius uult miseretur, et quem uult indurat. Tu quis es, qui respondeas Deo etc. VIIII.
Purgatorium. AD CORINTHIOS I: Sicuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem III.

[ERROR: no reftable :]METHAMORPHOSES
Pudicicia. Daphne, Penei filia, nec prece nec precio corrupta. Vt uim Apollinis effugeret, in laurum est conuersa deorum auxilio; Syringa uirgo, ne a Pane uitiaretur, in arundinem [ERROR: no reftable liber:]I. Calisto Iouis precibus non cessit; ui et astu uicta est. Cornix, ne a Neptunno uitiaretur, in auem sui nominis uersa uirginitatem non amisit [ERROR: no reftable liber:]II. Diana uitę illius non pepercit qui casu tantum nudam uidit, ne eloqui posset. Narcysus Echo nympham contempsit, suapte forma captus extabuit [ERROR: no reftable liber:] III . Diana et Proserpina connubia spernentes. Arethusa Alpheum fugiens Dianę implorauit auxilium [ERROR: no reftable liber:]V. Diana urgente Nesso inclamauit suum Herculem. Caunus illicitos sororis Byblis stimulos non ferens patriam deseruit atque illa ubique sequente multa peragrauit loca [ERROR: no reftable liber:]IX. Pygmaleon statuit cęlebs permanere; postea captus est forma simulachri eburnei [ERROR: no reftable liber:]X. Iuppiter Thetim quidem amauit, sed ab ea abstinuit, quia natum paritura erat patre fortiorem [ERROR: no reftable liber:]XI. Picus, ut fidem Cannenti uxori seruaret, Circem contempsit. Pomona Vertumnum fugiens, Anaxarates Iphim [ERROR: no reftable liber:]XIIII. Hypollitus uirginitatis custos, a morte ab Esculapio

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.