Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- -- male petatis IIII. Orate pro inuicem, ut saluemini. Multum ualet deprecatio
iusti assidua. Helias orauit, et non pluit; iterum orauit, et pluit V. PETRI I:
Estote prudentes et uigilate in orationibus IIII. IOANNIS I: Qui scit fratrem
suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est
peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis V. APOCALYPSIS: Seniores
ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas et phyalas aureas plenas
odoramentorum, quę sunt orationes sanctorum laudes dicentes Redemptori V. Et
ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum coram Deo VIII.
Potentia.
AD ROMANOS: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim
potestas, nisi a Deo. Vis autem non timere potestatem? Fac bonum. Si autem malum feceris,
time. Non enim sine causa gladium portat etc. XIII.
AD TITVM: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse III.
Patria.
AD HEBREOS: Non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus
XIII.
Peccatum.
AD ROMANOS: Causati sumus Iudeos et Gręcos omnes sub peccato esse. Omnes
enim peccauerunt et egent gratia Dei III. Per unum hominem peccatum, et per
peccatum mors, in quo omnes peccauerunt. Vsque ad Legem peccatum, mors ab Adam usque ad Moysen
V. Stipendia peccati mors VI. Peccatum non cognoui, nisi per Legem VII. AD CORINTHIOS
I: Sic autem peccantes in fratres etc. in Christum peccatis VIII. Stimulus autem mortis
peccatum est, uirtus uero peccati lex XV.
AD THIMOTEVM I: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, pręcedentia ad
iudicium, quorundam autem etc. V.
AD HEBREOS: Impossibile dicit esse eos qui semel illuminati sunt, si
prolapsi fuerint,
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|