Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK3-91 --
ms-344r et ascendit fumus etc. Et exierunt locustę, id est eorum
discipuli. Pręceptum est eis, ne lederent quenquam, nisi tantum homines qui non
habent signum Dei in frontibus suis IX.
Adorauerunt bestiam omnes qui inhabitabant terram, quorum non sunt scripta nomina in
libro uitę Agni qui occisus est ab origine mundi XIII.
Factum est uulnus sęuissimuum et pessimum in homines qui habebant
caracterem bestię etc. Ciuitates gentium ceciderunt, et Babylon magna uenit in
memoriam ante Deum, dare illi calicem uini indignationis irę eius XVI.
Meretrix magna habens capita VII et cornua decem etc. XVII.
Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio demoniorum et custodia omnis
spiritus immundi etc. XVIII.
Incredulis et execratis et idolatris pars erit in stagno ardenti XXI.
Petitio.
AD ROMANOS: Nunquid oremus, sicut oportet, nescimus VIII.
AD CORINTHIOS I: Coniugati debitum reddant, nisi ex consensu ut uacent orationi
VII. Vir orans aut prophetans non uelet caput, mulier autem uelet XI. Orabo spiritu, orabo et
mente; psallam spiritu, psallam et mente XIII. AD EPHESIOS: Implemini Spiritu
Sancto loquentes uobis metipssis in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus etc. V.
Orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni iustitia et obsecratione
pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo etc. VI.
AD PHILIPPENSES: Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum
gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum IIII. AD COLOSSENSES:
Orationi instate uigilantes in ea in gratiarum actione orantes simul et pro nobis IIII.
AD THESSALONICENSES I: Sine intermissione orate V.
AD THIMOTEVM I: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus etc. Volo ergo uiros orare in omni
loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione II.
AD HEBREOS: Christus in passione sua orauit pro nobis cum clamore et
lachrimis V. ACTVVM: Apostoli in oratione perseuerant simul cum mulieribus et
Maria, matre
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|