Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-89 --

ms-343v
Pauper. AD THIMOTEVM I: Est autem quęstus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum. Haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus VI. IACOBI: Pauper diues in fide hęres erit regni II. APOCALYPSIS: Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam II.
Peruersus. AD PHILIPPENSES: Omnes quę sua sunt quęrunt, non quę Iesu Christi II. AD THIMOTEVM II: Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabuntur sibi magistros prurientes auribus; et a ueritate quidem auditum auertent; ad fabulas autem conuertentur IIII. ACTVVM: Iudeis non admittentibus Verbum Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat loqui primum uerbum Dei etc. XIII. Paulus prędicat, Iudei blasfemant. Ille excutiens uestimenta dixit: Sanguis uester super caput uestrum. Mundus ego ex hoc ad gentes uadam XVIII. Disputante Paulo indurati maledicunt XIX.
Poetę. AD CORINTHIOS I: Scientia inflat, caritas uero ędificat VIII. AD THIMOTEVM I: Siquis aliter docet etc. contra sophistas VI. II: Magistri prurientes auribus IIII. AD HEBREOS: Doctrinis uariis et peregrinis nolite abduci VI.
Perfidia. AD ROMANOS: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Et sicut non probauerunt Deum habere in notitia etc. non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus I. Offenderunt in lapidem offensionis IX. Emulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Quomodo ergo inuocabunt in quem non crediderunt X. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur XI. Omne quod non est ex fide, peccatum est XIIII. Obseruetis eos qui dissensiones et offendicula pręter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt, et declinate ab illis XVI. AD CORINTHOS I: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est I. Nihil est idolum in mundo VIII. Oportet et hęreses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in uobis XI. II: Ambulantes in astutia, adulterantes uerbum Dei.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.