Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-87 --

ms-343r passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sicut socii passionis estis, sic eritis et consolationis I. De patientia in aduersis et persecutione. Semper mortificatiom Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in die. Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę supramodum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quę uidentur, sed quę non uidentur, id est non temporalia, sed ęterna IIII. Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim etc. iniurias, pericula, labores, afflictiones carnis etc. XI. AD EPHESIOS: Peto, ne deficiatis in tribulationibus etc. huius rei gratis flecto genua etc. III. AD PHILIPPENSES: Et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat IIII. AD COLOSSENSES: Nunc gaudeo in passionibus pro uobis, et adimpleo ea quę desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia I. AD THESSALONICENSES I: Excipientes uerbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti I. Sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad uos euangelium Dei in multa sollicitudine II. Nemo moueatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus III. Patientes estote ad omnes V. AD THIMOTEVM II: Exhortatio ad martyrium. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri Iesu Christi neque me uinctum eius, sed collabora Euangelio etc. I. Hęc patior, sed non confundor I. Nam si commortui sumus, et conuiuemus; si sustinebimus, et conregnabimus II. Explicat quas passiones perpessus sit. Et omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur III. AD HEBREOS: Patientia nobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes reportetis promissionem X. ACTVVM: Apostoli a sacerdotibus positi in custodia IIII. Apostoli ponuntur in carcere, sed ab angelo liberati prędicant

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.