Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-82 --

ms-341v manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei X. Ego uos elegi etc. Electi sunt ante mundi constitutionem ea prędestinatione, in qua Deus sua futura facta pręsciuit; electi autem de mundo ea uocatione, qua Deus id quod prędestinauit, impleuit. Quos enim prędestinauit, hos et uocauit XV. Et nunc clarifica me tu, Pater, apud te metipsum ea claritate, quam habui prius quam mundus fieret apud te, scilicet in prędestinatione diuina XVII.
Purgatorium. Si non lauero te, non habebis partem mecum XIII. Palmitem ferentem fructum agricola purgabit, ut fructus plus afferat XV.

PAVLVS AD ROMANOS
Pax. Pacem habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę XII. Deus pacis cum omnibus uobis. Amen XV. AD CORINTHIOS I: Obsecro uos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, ut non sint in uobis scismata I. Omnes nos in unum corpus baptizati sumus siue Iudei siue gentiles etc. et omnes in uno spiritu potati sumus. Siquid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra XII. II: Pacem habete, et Deus pacis erit uobiscum. Salutate inuicem cum osculo sancto XIII. AD PHILIPPENSES: Ad caritatem et concordiam hortatur II. Pax Dei quę exuperat omnem sensum etc. IIII. AD HEBREOS: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo uidebit Deum XII. IACOBI: Fructus autem iustitię in pace seminatur facientibus pacem III. AD CORINTHIOS I:
Pudicicia. Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. Non nuptis et uiduis bonum est, si sic permaneant. Quod si non

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.