Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

dedit mihi Pater, sic facio XIIII. Capiendus Iesus introiuit in hortum, ut peccatum, quod in horto commissum fuerat, in horto deleret. Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram etc. Primum ducitur ad Annam. Vnus ministrorum dedit alapam Iesu. Misit eum Annas ligatum ad Caipham. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Pilatus: Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respodit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo etc. Ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Quia sexta die homo est factus et in septima sequiescit Deus. Ideo sexta die pro homine patitur, sabbato quiescit in sepulchro. Baiulans sibi crucem exiuit in eum qui dicitur Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Titulus I. N. R. I. Diuidunt uestimenta. Mulieres stant iuxta crucem. Matrem Ioanni commendauit, et accepit eam discipulus in suam. Crux quid significet. De latere Domini fluxit sanguis et aqua. Latronum fregerunt crura. Figura: Iesus in latere transfixus ostium in latere archę Noe, mulier de costa Adam dormientis. Sepeliunt Iesum Ioseph et Nicodemus XVIII. Intrat ad discipulos ianuis clausis XX. Piscis super prunas. Decies apparuisse Dominum post resurrectionem colligitur XXI. Perseuerantiam in longitudine temporis signat crucis longitudo a trauerso usque ad terram XVIII.
Prouidentia. Pater meus usque modo operatur, et ego operor V.
Prędestinatio. Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Et ego suscitabo eum in nouissimo die. Quare illum trahat et illum non trahat, noli uelle iudicare, si non uis errare. Semel accipe et intellige, si non traheris, ora ut traharis. Iterum idem dicit VI. Proprias oues uocat nominatim. Nouit enim nomina prędestinatorum etc. Oues meę uocem meam audiunt etc. non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisque de

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.