Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-80 --

ms-341r dixit: Demonium habes, quis te quęrit interficere. Quęrebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum uenerat hora eius. Miserunt principes et pharisei ministros, ut apprehenderent Iesum. Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus uobiscum sum etc. VII. Et nemo apprehendit cum, quia nondum uenerat hora eius. Cum exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum etc. Non ne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et demonium habes? Tulerunt lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se et exiuit de templo VIII. Conspirauerant Iudei, ut, siquis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret IX. Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi ipsam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Dicebant multi ex ipsis: Demonium habet et insanit; quid eum auditis? Circumdederunt eum Iudei et dixerunt ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Sustulerunt lapides, ut lapidarent eum X. Quid facimus, quia hic homo multa signa facit etc. Expedit uobis ut unus homo moriatur pro populo etc. Ab illo ergo die cogitauerunt, ut interficerent eum. Caiphas prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Proximum erat pasca Iudeorum; quęritur in templo, ut apprehendatur XI. Ante sex dies pascę uenit Bethaniam, quia ille qui sex diebus omnia fecerat et sexto die hominem creauerat, ipse sexta mundi ętate, sexta feria, sexta hora redimere mundum uenerat. Nisi granum frumenti cadens in terra etc. Ipse est granum mortificandum in infidelitate Iudeorum, multiplicandum in fide populorum. Nunc anima mea turbata est. Et ego, si exaltatus fuero a terra etc. Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Iesus abiit et abscondit se ab eis XII. Si diligeretis me, gauderetis utique quia uado ad Patrem, quia Pater maior me est. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.