Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-78 --

ms-340v uobis, et non creditis. Opera quę ego facio in nomine Patris mei, hęc testimonium perhibent de me. Sed uos non creditis, quia non estis de ouibus meis. Sustulerunt lapides Iudei etc. tollunt heretici uerborum lapides iactantes in eum, ut, si possent, de throno eum suo in crucem detraherent. Si mihi non uultis credere, operibus credite X. De cęcitate et perfidia Iudeorum Isaias XII. Qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum XIII. Siquis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet, et colligent eum et in ignem mittent, et ardet. Si non uenissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit etc. XV. Pater iuste, mundus te non cognouit XVII. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram XVIII.
Petitio. Tu forsan petisses ab eo, et dedisset tibi etc. Nam quasi dogma quoddam est, neminem accipere diuinum donum ex non quęrentibus illud. Ipsum autem Saluatorem iubet Pater poscere, ut det illi. Secundum illud: Postula a me, et dabo tibi gentes hęreditatem tuam. Sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Nam et Pater tales quęrit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Samaritani rogauerunt eum, ut ibi maneret, et mansit ibi duos dies. Manet nanque Iesus penes deprecantes. Et pręsertim quotiens qui precantur exeunt ciuitatem et uersus eum ueniunt IIII. Iesus autem eleuatis sursum oculis dixit etc. Necesse est uolentem ad exemplum Christi orare eleuare oculos cordis sursum ac errigere illos a pręsentibus rebus memoria, cogitationibus atque intentionibus etc. XI. Quidam gentiles rogauerunt Philippum dicentes: Volumus uidere Iesum; Philippus dicit Andreę, uterque Iesu. Sicque per intercessores usque ad Iesum peruenit oratio XII. Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Siquid petieritis in nomine

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.