Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-77 --


Pauper. Putabant Dominum dixisse Iudę: Eme ea quę opus sunt nobis etc. Ergo Dominus loculos habebat a fidelibus oblata conser uans suorum necessitatibus et aliis indigentibus. Hinc primum ecclesiaeticę pecunię forma est instituta XIII. Iesus domum in uita non habuit; post mortem alieno sepulchro reconditur et nudus existens a Ioseph operitur XVIII.
Peruersus. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire VI. Quęritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. Quare loquellam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Qui ex Deo est, uerba Dei audit. Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis VIII.
Perfidia. Medius uestrum stetit, quem uos nescitis I. Quod scimus, loquimur, et quod uidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Lux uenit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem etc. III. Verbum eius non habetis in uobis manens, quia quem misit ille, huic uos non creditis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.