Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-75 --

uitam ęternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die VI. Nemo te condemnauit? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo. Vade, et iam amplius noli peccare VIII. Cęcus a natiuitate fuit genus humanum. Spuit Dominus in terram, de saliua sua lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Inunxit oculos cęci, id est cathetizauit. Misit ad Syloe, ubi baptizatus in Christo uenit uidens. Syloa interpretatur: Missus. Nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus IX. Ego ueni, ut uitam habeant et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Animam meam pono pro ouibus meis. Et alias oues habeo, et illas oportet me adducere etc. X. Non enim ueni, ut iudicem mundum, sed ut saluificem mundum XII. Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos XIII. Non relinquam uos orphanos, ueniam ad uos XIIII. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos. Manete in dilectione mea XV. Pater sancte, serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos etc. Quos dedisti mihi, ego custodiui, et nemo ex eis periit nisi filius perditionis etc. Hęc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in se metipsis. Pro eis ego sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in ueritate. Pater, dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipssis sit et ego in ipsis XVII. Si ergo me quęritis, sinite hos abire ut impleretur sermo quem dixit, quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quenquam. Pietas erga Matrem Domini pendentis in cruce XVIII. Dominus etiam pro anima

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.