Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-73 --

ms-339r
Prouidentia. Nonne quinque passeres ueneunt dipondio, et unus ex illis non est in obliuione coram Deo. Sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt XII. Capillus de capite uestro non peribit XXI. Passio Domini. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contra dicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius etc. II. Ducitur ad supercilium montis, ut pręcipitetur IIII. In nauicula crucis obdormiuit. Fit tempestas in cordibus discipulorum. Sed excitatus fugat procellam, quia resurgens increpat eorum timorem, et ipsi uiso illo credunt et gaudent VIII. Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur XII. Iudeus hedum requirit, Christianus agnum. Illis Barrabas soluitur, nobis agnus immolatur XV. Camellus transiens per foramen acus, Christus per passionis angustias et tormentorum punctiones XVIII. Hic est hęres, occidamus illum. Eiectum extra uineam occiderunt XX. Et factus est sudor eius sicut guttę sanguinis decurrentis in terram. Illudebant ei cędentes, et uelauerunt eum, et percutiebant faciem dicentes: Prophetiza, quis te percussit XXII. Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram. Commouit populum docens per uniuersam Iudeam. Quid signat crucis latitudo, altitudo et profundum XXIII. Nonne hęc oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam. Quare Dominus reseruauit cicatrices uulnerum. Obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. In pisce assato exprimitur passionis Dominicę afflictio, in melle resurrectionis consolatio XXIIII.
Penitentia. Contendite intrare per angustam portam XIII. Gaudium erit in cęlo super uno peccatore penitentiam agente quam supra XCVIIII iustis qui non indigent penitentia. Accensa lucerna, id est mente illuminata, et euersa domo, id est discussa conscientia; didrachma amissa inuenitur, id est gratia reparatur, qua imago Dei conseruatur XV.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.