Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK3-71 --
ms-338v et diabolus testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed
ut fallat; sic et hereticus IIII. Semen cecidit secus uiam etc. Geraseni rogant Iesum, ut
discederet a finibus eorum. Signant Iudeos incredulos VIII. Qui me erubuerit et meos sermones,
hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
IX. Hereticus porrigit pro pane lapidem, pro pisce serpentem, pro ouo scorpionem. Tentantes
signum de cęlo quęrunt. Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit
XI. Villam emit et cęnam Domini refutauit, id est alienum dogma secutus est
XIIII. Veh illi per quem ueniunt scandala XVII. Ciues eius oderant eum, et miserunt legationem
post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Verum tamen inimicos meos illos qui
noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me XIX. Pendente
Domi no in cruce tenebrę factę sunt. et sol obscuratus; his scilicet quibus crux est scandalum
XXIII.
Petitio.
Zacharias sacerdos ponit incensum in templo Domino, et omnis multitudo populi erat orans
foris. Angelus ad eum: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est oratio tua I. Iesu baptizato
et orante: ut perpendas, quod suscepto baptismate oportuna sit iugis oratio III.
Vir plenus lepra uiso Iesu procidit in faciem et rogauit eum, et mundatus est . Paraliticus
propter fidem illorum, a quibus illatus est ante Iesum, tum ab infirmitate, tum a peccatis
liberatus est. Sic tu adhibe tibi precatores, quorum merito gratiam consequi ualeas V. Dominus
exiit in montem orare, et orat pernoctans in oratione Dei. Oratio nocturna quam sit efficax
VI. Ascendit in montem, ut oraret, docens nos solitarios et ascendentes orare ad nihil
terrenorum declinantes IX. Duo modi orationis, alter laudis, alter petitionis. Quis uestrum
habebit amicum et ibit ad illum media nocte. Si perseuerauerit pulsans, surget et dabit illi.
Petite, quęrite, pulsate. Si uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris,
quamto magis Pater uester cęlestis de cęlo dabit spiritum bonum petentibus se?
XI. Parabola de iudice
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|