Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

et mittam stercora etc. XIII. Dominus ouem, quę perierat, inuentam reportat in humeris et gaudet XV. Pater filium, qui abierat et substantiam turpiter consumauerat, reuersum suscipit, immo reuertenti, cum adhuc longe esset, occurrit et osculatus est eum XV. Venit enim Filius hominis quęrere et saluum facere quod perierat XIX.
Penitentia. Facite fructus dignos penitentię, id est quamto quis grauius offenderit, tanto magis affligat corpus III. Beati qui nunc fletis, quoniam ridebitis VI. Viduę filius effertur mortuus. Iacet anima lapsi, et dum cupit surgere, plorat. Filius ergo suscitatus redditur matri, et penitens restituitur Ecclesię. Mulier peccatrix stans retro lachrimis coepit rigare pedes Iesu, capillis tergere, osculari et unguento ungere. Et Iesus ad illam: Remittuntur tibi peccat a. Fides tua te saluam fecit. Vade in pace VII. Quare in cilicio et cinere agitur penitentia X. Ignem ueni mittere in terram, id est compunctionem cordis, et quid uolo, nisi ut [ardeat]3 accendatur XII. Nisi penitentiam egeritis, omnes similiter per ibitis sicut Galilei a Pilato cęsi et illi super quos cecidit turris in Siloa. Inclinatam mulierem uocauit Dominus ad se et imponens ei manus errexit. Errecta glorificat Deum XIII. Sequitur inferius.
Patientia. Qui te percutit in maxillam, qui aufert tibi uestimentum, qui aufert quę tua sunt. Domus ędificata supra petram VI. Ite, ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos X. Ne terreamini ab his qui occidunt corpus etc. Cum autem inducent uos etc. Nolite solliciti esse, qualiter aut quid respondeatis XII. Qui non baiulat crucem suam et uenit post me, non potest meus esse discipulus XIIII. Qui perdiderit animam suam, uiuificabit illam XVII. Iniicient uobis manus suas etc. propter nomen meum. Trademini autem a parentibus et fratribus etc. Eritis odio omnibus hominibus. In patientia uestra possidebitis animas uestras XXI. Vende tunicam et eme gladium, id est exuas corpus et immolatę carnis exuuiis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.