Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK3-20 --
ms-323v non cognouit eam [ERROR: no reftable page:]7.
Ioseph non consentiens libidinosę dominę relicto palio fugit [ERROR: no reftable page:]7.
Moyses in terra Madian filias Raguel sacerdotis a uiolentia pastorum tutatus est [ERROR: no reftable page:]9.
Filii Israel in Synai uolentes audire loquentem Dominum abstinent se ab uxoribus [ERROR: no reftable page:]12.
Filia sacerdotis nupta non comedet de sanctificatis, uidua autem in domum patris reuersa
uescetur [ERROR: no reftable page:]18.
Moyses Madianitas uictos iussit occidi pręter puellas et feminas uirgines [ERROR: no reftable page:]24.
Booz, cum iuxta se Ruth cubantem comperisset, non tetigit eam, et quod secum
accubuisset, cęlauit, donec sibi ius coniugii a proximiore concessum est [ERROR: no reftable page:]40.
Dauid poscens panes sacerdotum interogatus, si mundi sunt pueri a mulieribus, annuit et
panem sanctificatum accepit [ERROR: no reftable page:]46.
Thamar uim passa ab Ammon aspersit cinerem capiti et scissa tunica ibat
clamans, pudorem uincens dolore uiolatę pudicicię [ERROR: no reftable page:]52.
Dauid ad concubinas suas non est ingressus, postquam ab Absalon polutas
esse cognouit [ERROR: no reftable page:]54.
Abisac puella dormiebat cum Dauid calefaciens senectutem eius et ministrabat ei. Ipse
autem non cognouit eam [ERROR: no reftable page:]55.
Iudith uidua, pulchra, diues, nobilis, pudicicię merito electa, per quam
Dominus
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|