Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-376 --

Honor. De maiestate, liber II, caput V. Inter consulem et lictorem nemo se interponebat. Quinti Fabii filius consul patrem sibi apparere iussit. Ad senatum sponte conueniebant. Equester ordo. Lupercalia. Vrbanę tribus. Capite censi. Ciues boni corona donati apud Athenienses, caput I. Consulatum accipere noluit Manlius, quod nec ipse mores ciuium laturus esset nec ipsi suum imperium. Scipio Emilianus censor factus se optime suo functurum officio dixit, si sibi ciues uel dedissent collegam uel non dedissent. In Numatium. Consul nec pauper esse debet nec auarus. Alter, inquit, nihil habet, alteri nihil est satis. Spartanus in petitione magistratus uictus, lętari se dixit, quod patria haberet aliquos se meliores, liber VI, cap. IIII. Superiori Aphricano[ERROR: no reftable :] consulatus citerior legitimo tempore datus. Catonis effigies in curia posita, liber VIII, caput XVI. Accius poeta Iulio Cęsari in collegium poetarum uenienti non assurexit[ERROR: no reftable :], liber III, caput VII. Quę cuique magnifica contigerunt, liber VIII, caput XII. Demadis dictum: Nolentibus Atheniensibus diuinos honores Alexandro decernere: Videte, inquit, ne, dum cęlum custoditis, terram amittatis, liber VII, caput II.

CICERONIS OPVSCVLA

Oratio. Vinculum humanę societatis ratio et oratio 83, Sermonum diuersitas 98.

Ratio contentionis et sermonis 103.

Decorum circa orationem 104.

Eloquentię uis. Lucius Crassus 123.

Oratio benigna 124.

Eloquentię laus 129.

Domina rerum eloquendi uis 188.

ms-311r

Ocium. Qui a negociis publicis ad priuatam tranquillitatem se conferunt. Ocium alii quęrentes opes appetunt, alii contenti suo esse student 88.

Multi magni animi fuerunt in uita ociosa 93.

Contemnuntur nihil agentes 120.

Ordo. De ordine rerum, locorum, temporum 106.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.