Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-354 --

Calciati ne terrena attingant, sed per lubricum mundi fìrmiter incedant, sic carnem mortificando sicut mortuis pellibus insistunt XV. Qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno XVI.

Obedientia. Et erat subditus illis obediendo in omnibus II. Mater mea et fratres mei hi sunt qui uerbum Dei audiunt et faciunt VIII. Qui uos audit, me audit X. Obedientia triplex: timoris, lucri, amoris, id est seruorum, mercenariorum, filiorum XV.

Hospitalitas. Martha excępit Dominum in domum suam. Zacheus festinans descendit et excepit Iesum gaudens, et salus domui eius facta est XIX. Ignotus suscipit Dominum cum discipulis, et manducauerunt pasca[ERROR: no reftable :] XXII. Coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum etc. Hospitalitatis officio meruerunt cognoscere Iesum, quorum prius oculi tenebantur, ne agnoscerent eum XXIIII.

Obstinatus. Semen cecidit supra petram - qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt VIII. Qui non receperint uos, exeuntes de ciuitate illa etiam puluerem pedum uestrorum excutite in testimonium supra illos IX. Ve tibi, Corozaim[ERROR: no reftable :], ue tibi, Bethsaida etc. - contra eos qui nec miraculis mouentur ad penitentiam X. Cum immundus spiritus exierit etc, reuertitur assumens septem spiritus nequiores se, et sunt nouissima hominis illius peiora prioribus XI. Ficus infructuosa circumfoditur cordis compunctione, stercoratur benefaciendi occasione, se nec ideo fructificans succiditur XIII. Nemo uirorum illorum qui uocati sunt, gustabit cenam meam XIIII. Facilius est camellum per foramen acus transire, id est dilectores sęculi ad Christum posse conuerti XVIII. Ve pręgnantibus et nutrientibus illis diebus, quia grauati peccatis non poterunt effugere iudicium XXI. Clamant tolli Iesum et dimitti sibi Barrabam[ERROR: no reftable :]. Repellentes pręcepta salutis et admittentes sedicionis[ERROR: no reftable :] et homicidiorum consilia XXIII.

IOANNES

Obedientia. Meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius qui misit me, ut

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.