Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-352 --

MATTHEVS

Obedientia. Discipuli iussi dare panes turbę, nihil sibi reliqui fecerunt magis Dominum quam famem timentes XIIII.

Iussus operari in uinea dixit se ire nolle, mox tamen iuuit XXI. Iesus ad Patrem: Verum tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu XXVI,

Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est XII.

Hospitalitas. Qui uos recipit, me recipit etc. X.

Qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit XVIII.

Hospes eram, et collegistis me XXV.

Obstinatus. Qui non audierit te, duos, tres, ecclesiam, sit tibi sicut ethnicus et publicanus XVIII.

Ve pręgnantibus et nutrientibus XXIIII.

Ocium. Talentum acceptum negligens cum lucro reddere damnatur XXV.

Stantes in foro tota die ociosi XX.

Paraliticus iacens in lecto VIII.

Arbor quę non facit fructum bonum III, item VII.

Omne uerbum ociosum XII.

Oratio. Verbum ociosum XII. Quę procedunt de ore, de corde exeunt XV.

MARCVS

Obedientia. Qui fecerit uoluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater mea est III. Sed non quod ego uolo, sed quod tu. Docuit nos patribus obedire et uoluntatem eorum uoluntati nostrę pręponere XIIII.

Hospitalitas. Quocunque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis VI.

Obstinatus. Pullus ligatus ante ianuam foris XI. Ve pręgnantibus et nutrientibus illis diebus XIII.

Ocium. Paraliticus iacens in lecto II. Manum habens aridam III. Ficus habens folia et non fructum maledicitur XI. Orate, ne fuga

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.