Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-81 --

et calidi et frigidi; item esse immortalem [ERROR: no reftable page:]83. Animam trifariam diuidit Pythagoras: in sensum, mentem et iram 1. Esse autem principatum animę a corde usque ad cerebrum [ERROR: no reftable page:]83. Eorum quę in hominibus sunt, maximum animam esse; et felices esse, quibus bona anima aduenerit [ERROR: no reftable page:]83. Empedocles animam putat omnigenum animalium atque herbarum species indui seque aliquando fuisse puerum atque puellam, arborem, auem ac piscem [ERROR: no reftable page:]86. Alcmeon animam immortalem dixit, moueri iugiter instar solis [ERROR: no reftable page:]87. Heraclitus animarum et demonum plena esse omnia dixit. Item animę rationem nunquam reperiri posse [ERROR: no reftable page:]89. Parmenides ait animam ac mentem idem esse [ERROR: no reftable page:]91. Idem dicit Democritus [ERROR: no reftable page:]92. Protagoras dicebat nihil esse animam citra sensus [ERROR: no reftable page:]93. Quod anima sit corpus tenuibus partibus per totam congregationem seminatum. Vires animi. Animam dissipari. Anima corporea [ERROR: no reftable page:]104. Habitaculum. Diogenes sub porticu habitans Athenienses aiebat sibi condidisse habitaculum. Idem dolium, quod in Metroo erat, pro domo habuit [ERROR: no reftable page:]55. Democritum adeo fuisse studiosum, ut cella se includeret [ERROR: no reftable page:]92.
Aduersa. Alexander epistulas Athenas ad Antipatrum miserat per Athliam quendam. Aderat Diogenes atque ad uocabulum alludens, quippe athlios infelix dicitur : "Athlias ", inquit, "per Athlium ad Athliam" [ERROR: no reftable page:]57. Ei qui sibi exilium exprobrabat, "at huius", inquit, "miserię causa philosophatus sum" [ERROR: no reftable page:]58. Zeno, quoniam amissis in mari rebus ad philosophiam se contulit, "tunc ", inquit, "secundis uentis nauigaui, cum naufragium feci [ERROR: no reftable page:]63. Hecaton Chrysippum uenisse ad philosophiam dixit, cum illius patrimonium in regium usum inuectum esset [ERROR: no reftable page:]79.

[ERROR: no reftable :]QVINTVS CVRTIVS
Agricola. Arabię fertilitas [ERROR: no reftable page:]20. Orti pensiles [ERROR: no reftable page:]21.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.