Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-80 --

Accusatus Anaxagoras, quod solem, candentem laminam dixerit [ERROR: no reftable page:]17. Socrates accusatus, quod deos negaret et iuuenes nouis disciplinis corrumperet [ERROR: no reftable page:]19. Viri illustres apud Athenienses dannati [ERROR: no reftable page:]20. Plato damnatur, quia Atheniensis, sed absoluitur, quia philosophus [ERROR: no reftable page:]31. Zeno dicente sibi quodam Antisthenis complura sibi minime placere, rogauit, num sibi bona etiam quędam habere uideretur, illo se nescire dicente: "Non piget", inquit, "siquid ab Antisthene male dictum sit, hoc indagare, siquid uero boni negligere [ERROR: no reftable page:]65.
Appetitus. Diogenes seruos quidem dominis, malos autem cupiditatibus seruire dicebat [ERROR: no reftable page:]59. Solebat in publico facere, et quę ad Cererem et quę ad Venerem spectant [ERROR: no reftable page:]59. Prima animantis appetitio se ipsum tuendi atque obseruandi. Item falsum esse, quod prima appetitio sit ad uoluptatem [ERROR: no reftable page:]70. Voluptas cupiditati rationabili contraria [ERROR: no reftable page:]72. Concupiscentiam esse irrationabilem appetitum. Item quę illi subincidunt. Affectiones bonę tres: gaudium, cautio, uoluntas [ERROR: no reftable page:]73. Concupiscentias partim esse naturales, partim inanes [ERROR: no reftable page:]109.
Auditus. Audire esse, cum is, qui medius? est inter/loquentem et audientem est aer, uerberatur orbiculariter, deinde agitatus auribus influit, quemadmodum et cisternę aqua per orbes iniecto agitatur lapide [ERROR: no reftable page:]76. Zeno Eleates ad aurem se aliquid locuturum simulans Nearco tyranno dentibus apprehensam perforauit [ERROR: no reftable page:]91. Quomodo auditus fit [ERROR: no reftable page:]103. Anima immortalis [ERROR: no reftable page:]5. Velocissimum mens [ERROR: no reftable page:]6. Quid sensibile, quid intelligibile; anima, ideę [ERROR: no reftable page:]30. Idea; anima immortalis de corpore in corpus transiens [ERROR: no reftable page:]35. Animę partes tres: rarionalis, concupiscibilis, irascibilis [ERROR: no reftable page:]37. Aristoteles ait animam esse incorpoream, primamque esse entelechiam, corporis nempe naturalis et organici potentia uitam habentis [ERROR: no reftable page:]48. Animam octo in partes diuidunt, id est in sensus quinque, uocem, cogitationem, generandi uim [ERROR: no reftable page:]72. Anima mundi, anima sapientum, partes animę VIII [ERROR: no reftable page:]76. Principale animę in corde [ERROR: no reftable page:]77. Animę in corpora transmigratio 81.[ERROR: no reftable page:]82. Animam auulsionem ętheris esse ms-22v

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.