Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-79 --
cum uidisse Arcesilaum assentatorum medium
incedentem, "quid", inquit, "huc tu uenisti, ubi nos liberi sumus?" [ERROR: no reftable page:]98.
Auaritia.
Damnum potius quam turpe lucrum eligendum: id quippe semel tantum angere, hoc semper [ERROR: no reftable page:]10.
Nihil pecuniarum gratia agendum [ERROR: no reftable page:]13.
Bion ad diuitem auarum: "Non", inquit, "hic substantiam possidet, sed ab ea ipse
possidetur". Tenaces itaque aiebat opum ut suarum habere curam, uerum ex eis ut ex alienis
nihil capere utilitatis [ERROR: no reftable page:]43.
Aristoteles hominum plerosque dicebat ita esse parcos, ac si semper uicturos, alios tam
prodigos, ac si continuo morituros 47/. Diogenes rogatus, quomodo Dionysius amicis uteretur,
"ut sacculis", ait, "dum plena euacuat et abiicit uacua". Cupiditatem arcem omnium
malorum dicebat. Rogatus, cur pallens esset aurum, ait: "Quia multos habet insidiatores [ERROR: no reftable page:]58.
Menippus philosophus quidem, sed auarus foenerator: amissis pecuniis laqueo sibi uitam
extorsit [ERROR: no reftable page:]62.
Aduersa, inquit Thales, facillime quis perferre potest, si inimicos uiderit deterius
affectos [ERROR: no reftable page:]6.
Infelicitatem nemini improperaueris, ne iustę querimonię pateas [ERROR: no reftable page:]10.
Bias infelicem dicebat, qui ferre nequiret infelicitatem [ERROR: no reftable page:]11.
Theodorus in exilium missus: "Me ", inquit, "Athenarum ciuitas ferre non ualens, non
secus ac Semele Dionysum, expulit [ERROR: no reftable page:]25.
Sequitur sub folio.
Ars.
Anacharsis anchoram et figuli rotam inuenit [ERROR: no reftable page:]14.
Socratem etiam lapidum sculptorem fuisse aiunt [ERROR: no reftable page:]17.
Disciplinę species III: actio, effectus, speculatio, id est practice, effectrix,
theorice [ERROR: no reftable page:]36.
Ars trifariam diuiditur: quę pręparat, quę conficit, quę utitur [ERROR: no reftable page:]37.
Speusippus primus quo pacto ex gracilioribus lignis capacia et in uentrem tumentia
uascula fierent, inuenit [ERROR: no reftable page:]38.
Diogenes, cum rudem pinguemque citharedum omnes arguerent, solus ipse laudabat;
rogatus, quam ob rem, ait: "Quod talis cum sit, cithara se, non latrociniis exerceret [ERROR: no reftable page:]57.
Aqua omnium principium [ERROR: no reftable page:]5.
Audacia.
Plato tyrannum non timuit. Nam cum illi Dionysius dixisset: "Verba tua ociosorum
sunt", tunc ille: "Et tua tyrannidem sapiunt" [ERROR: no reftable page:]31.
ms-22r
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|